Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.1 Cic. Fam. 9.14.5 (English) >>Cic. Fam. 9.14.8

9.14.4 A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum) libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. 9.14.5 semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam ; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem, quem erga te habebam, pesse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. 9.14.6 qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum ; te imitere oportet, tecum ipse certes ; ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. 9.14.7 quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est ; contigit enim tibi quod haud scio an nemini, ut' summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae ; sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque consili. legi enim contionem tuam ; nihil illa sapientius ; ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.14.1 Cic. Fam. 9.14.5 (English) >>Cic. Fam. 9.14.8

Powered by PhiloLogic